HEBDÓMADA PAPAE” NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE Die undetricésimo mensis Augústi anno bismillésimo vicésimo sexto
Quattuórdecim Luteránae ecclésiae Norvégiae epíscopos in audiéntiam récipit Póntifex.
Die Mercúrii sexto et vicésimo mensis Augústi Generális Audiéntia apud Sancti Petri Basílicam ágitur.
Apud Ariminénsem Convéntum Póntifex ásserit: falso realísmo misericórdia est interponénda.
Hebdómadam Papae audiéntes omnes ex corde salútat Artúrus Lopez.
Die Mercúrii vicésimo sexto mensis Augústi in parva Páuli sexti Áula, cum epíscopos Luterános Norvegiénses recíperet, Póntifex asséruit hoc túrbido témpore quod terrárum orbis expéritur “veris reconciliatiónis pacísque opus esse itinéribus”. Sílvia Guidi refert.
“Procellóso prorsus témpore” quod terrárum orbis expéritur – non modo propter “contentiónes” atque “inter Natiónes disputatiónes”, verum étiam ob livórem, quo in quálibet Natióne res política agitátur – a Iesu díscere debémus bonitátis caritatísque viam decurréndam, quae virtútes effíciunt ut “arma deponántur”. Haec est sermónis summa, quem língua ánglica enuntiávit Póntifex. Precatiónem pro unitáte sibi sumit Epíscopus Románus quam ad Patrem transmíttit Christus in Evangélio secúndum Ioánnem, ut eius discípuli “sint consummáti in unum; ut cognóscat mundus, quia tu me misísti et dilexísti eos, sicut me dilexísti” (Io 17,23). Hortátur dénique Leo Papa ut sancti Ólavi exémplum sequántur – qui inter nongentésimum nonagésimum quintum et millésimum tricésimum annum, Norvégiae rex, vixit, martyr et illíus Natiónis patrónus – necnon sanctae Sunnívae, mártyris et Norvégiae occidentális patrónae.
In postréma catechési de Constitutióne Sacrosánctum Concílium, de rituálibus actiónibus Dei Pópuli reformátis dísserit Leo quartus décimus. Rosárius Tronnolone refert.
Diálogus non est in monólogum redigéndus. Quocírca apud sacram litúrgiam cum Deo ex “collóquio” áliquid experiúntur fidéles, iíque “muti spectatóres” fíeri non possunt, sed ab eis, ut plus ófferant quam córporis praeséntiam, requíritur. Hac de re, ex complúrium saeculórum história, suo pópulo súbvenit Ecclésia, litúrgiae formas síngulis aptándo aetátibus. Per quam accommodatiónem facílius intellégitur et effícitur, ambiguitátibus et extrémis rebus amótis. Cum salvántis óperis memoriále effícitur – addit Leo quartus décimus – necessitúdo cum Deo obtinétur atque, quóniam gestus ac verba sacrae litúrgiae sunt decretória ad hanc experiéntiam consequéndam, fidéles désides adésse non possunt”. Ideóque - áutumat Póntifex - in Ecclésia celebratiónes ad “privátas actiónes” rédigi non possunt, sed “unitátis sacraméntum” debent celebráre.
Partícipes allóquitur Leo quartus décimus quadragésimi séptimi Ariminénsis convéntus, qui ad “cursum commutándum” hortátur ad “sómnia visionésque” concitánda, non áutem ad “lassitúdinis desperationísque ignem subdéndum”. “Offícii consciéntiae est hora – ádicit Póntifex: Iníquos dominátus patefaciámus, qui paupertáti et inaequalitátibus, bello et ámbitus vastatiónibus subsunt. Technológicum progréssum exarmémus, cum útique pervádere ac delére vult. Iuvénibus: “ágite strénue!”.
Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui e se inscreva no nosso canal do WhatsApp acessando aqui.